Znaleziono 4228 Wyniki dla: Fé
Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi. (Liber Ecclesiasticus 21, 6)
Via peccatorum complanata lapidibus: et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ. (Liber Ecclesiasticus 21, 11)
Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit. (Liber Ecclesiasticus 21, 26)
Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus: et supra fatuum plora, defecit enim sensus. (Liber Ecclesiasticus 22, 10)
Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. (Liber Ecclesiasticus 22, 18)
Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum. (Liber Ecclesiasticus 22, 24)
Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me. (Liber Ecclesiasticus 23, 6)
Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur. (Liber Ecclesiasticus 23, 16)
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia. (Liber Ecclesiasticus 23, 29)
Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. (Liber Ecclesiasticus 24, 6)
Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. (Liber Ecclesiasticus 24, 45)
denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis. (Liber Ecclesiasticus 27, 24)