Znaleziono 4228 Wyniki dla: Fé
nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)
Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. (Liber Ecclesiasticus 13, 29)
Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. (Liber Ecclesiasticus 14, 2)
Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 7)
Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. (Liber Ecclesiasticus 14, 11)
Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. (Liber Ecclesiasticus 14, 17)
qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens: (Liber Ecclesiasticus 14, 24)
Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet. (Liber Ecclesiasticus 14, 27)
quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. (Liber Ecclesiasticus 15, 11)
Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. (Liber Ecclesiasticus 16, 14)