Znaleziono 1299 Wyniki dla: Ergo
Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus, (Liber I Regum 22, 35)
Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. (Liber I Regum 22, 40)
Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus. (Liber II Regum 1, 12)
Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)
Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est. (Liber II Regum 2, 22)
Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. (Liber II Regum 4, 10)
Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cœnaculum, et requievit ibi. (Liber II Regum 4, 11)
Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quæras: filium enim non habet, et vir ejus senex est. (Liber II Regum 4, 14)
Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quæ respondit: Recte. (Liber II Regum 4, 26)
Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. (Liber II Regum 4, 30)
Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus: (Liber II Regum 4, 32)
Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere. (Liber II Regum 4, 40)