Mosaico decorativo

Trouvé 1299 Résultats pour: Ergo

  • Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus, (Liber I Regum 22, 35)

  • Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. (Liber I Regum 22, 40)

  • Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus. (Liber II Regum 1, 12)

  • Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)

  • Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est. (Liber II Regum 2, 22)

  • Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. (Liber II Regum 4, 10)

  • Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cœnaculum, et requievit ibi. (Liber II Regum 4, 11)

  • Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quæras: filium enim non habet, et vir ejus senex est. (Liber II Regum 4, 14)

  • Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quæ respondit: Recte. (Liber II Regum 4, 26)

  • Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. (Liber II Regum 4, 30)

  • Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus: (Liber II Regum 4, 32)

  • Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere. (Liber II Regum 4, 40)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina