Znaleziono 398 Wyniki dla: Elá
Hæc dicit Dominus Deus: Quia effusum est æs tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis, (Prophetia Ezechielis 16, 36)
antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriæ, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum quæ ambiunt te per gyrum. (Prophetia Ezechielis 16, 57)
Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini. (Prophetia Ezechielis 21, 24)
Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam: et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ. (Prophetia Ezechielis 23, 29)
Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. (Prophetia Ezechielis 24, 17)
Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis: (Prophetia Ezechielis 24, 22)
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli, (Prophetia Danielis 2, 19)
Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. (Prophetia Danielis 2, 22)
sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt. (Prophetia Danielis 2, 28)
Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)
Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires. (Prophetia Danielis 2, 30)
Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)