Znaleziono 398 Wyniki dla: Elá
Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. (Liber Genesis 46, 12)
Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. (Liber Genesis 46, 21)
Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. (Liber Genesis 47, 18)
Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis, (Liber Exodus 2, 3)
Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. (Liber Exodus 25, 31)
in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. (Liber Exodus 25, 34)
Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. (Liber Exodus 25, 37)
Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. (Liber Exodus 25, 39)
Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)
mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis. (Liber Exodus 26, 35)
mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, (Liber Exodus 30, 27)
mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis, (Liber Exodus 31, 8)