Znaleziono 1710 Wyniki dla: Ego
Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. (Prophetia Ezechielis 20, 12)
Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, præcipuam terrarum omnium: (Prophetia Ezechielis 20, 15)
Ego Dominus Deus vester: in præceptis meis ambulate: judicia mea custodite, et facite ea, (Prophetia Ezechielis 20, 19)
et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 20)
Ergo et ego dedi eis præcepta non bona, et judicia in quibus non vivent. (Prophetia Ezechielis 20, 25)
Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 26)
et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israël? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. (Prophetia Ezechielis 20, 31)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos. (Prophetia Ezechielis 20, 33)
Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur: et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 38)
Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 42)
Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 44)
Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem, (Prophetia Ezechielis 20, 47)