Mosaico decorativo

Encontrados 1710 resultados para: Ego

  • Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. (Prophetia Ezechielis 20, 12)

  • Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, præcipuam terrarum omnium: (Prophetia Ezechielis 20, 15)

  • Ego Dominus Deus vester: in præceptis meis ambulate: judicia mea custodite, et facite ea, (Prophetia Ezechielis 20, 19)

  • et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 20)

  • Ergo et ego dedi eis præcepta non bona, et judicia in quibus non vivent. (Prophetia Ezechielis 20, 25)

  • Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 26)

  • et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israël? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. (Prophetia Ezechielis 20, 31)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos. (Prophetia Ezechielis 20, 33)

  • Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur: et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 38)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 42)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 44)

  • Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem, (Prophetia Ezechielis 20, 47)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina