Znaleziono 1710 Wyniki dla: Ego
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. (Liber Isaiae 5, 5)
Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. (Liber Isaiae 6, 5)
Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. (Liber Isaiae 6, 8)
Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: (Liber Isaiae 8, 18)
Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. (Liber Isaiae 10, 14)
Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. (Liber Isaiae 13, 3)
Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint ; (Liber Isaiae 13, 17)
Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. (Liber Isaiae 15, 5)
Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? (Liber Isaiae 19, 11)
Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. (Liber Isaiae 21, 8)
Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te. (Liber Isaiae 23, 2)
In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium. (Liber Isaiae 23, 3)