Mosaico decorativo

Encontrados 1710 resultados para: Ego

  • Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. (Liber Isaiae 5, 5)

  • Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. (Liber Isaiae 6, 5)

  • Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. (Liber Isaiae 6, 8)

  • Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: (Liber Isaiae 8, 18)

  • Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. (Liber Isaiae 10, 14)

  • Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. (Liber Isaiae 13, 3)

  • Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint ; (Liber Isaiae 13, 17)

  • Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. (Liber Isaiae 15, 5)

  • Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? (Liber Isaiae 19, 11)

  • Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. (Liber Isaiae 21, 8)

  • Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te. (Liber Isaiae 23, 2)

  • In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium. (Liber Isaiae 23, 3)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina