Znaleziono 3344 Wyniki dla: Dominus Promissionem
Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 31)
Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)
sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)
Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. (Liber Leviticus 19, 36)
Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 37)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 20, 1)
Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 20, 7)
Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)
Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. (Liber Leviticus 20, 24)
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. (Liber Leviticus 20, 26)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, (Liber Leviticus 21, 1)
et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 21, 8)
