Znaleziono 3344 Wyniki dla: Dominus Promissionem
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 19, 1)
Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)
Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 3)
Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 4)
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 10)
Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 12)
Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)
Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)
Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)
Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)
Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 28)
Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 30)
