Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus: (Prophetia Sophoniae 1, 2)
congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 1, 3)
et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ; (Prophetia Sophoniae 1, 5)
et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. (Prophetia Sophoniae 1, 6)
Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos. (Prophetia Sophoniae 1, 7)
Et erit: in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ; (Prophetia Sophoniae 1, 8)
et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. (Prophetia Sophoniae 1, 9)
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. (Prophetia Sophoniae 1, 10)
Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. (Prophetia Sophoniae 1, 12)
Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. (Prophetia Sophoniae 1, 13)
Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. (Prophetia Sophoniae 1, 14)
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. (Prophetia Sophoniae 1, 17)