Mosaico decorativo

Encontrados 8719 resultados para: Dom

  • Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus: (Prophetia Sophoniae 1, 2)

  • congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 1, 3)

  • et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ; (Prophetia Sophoniae 1, 5)

  • et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. (Prophetia Sophoniae 1, 6)

  • Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos. (Prophetia Sophoniae 1, 7)

  • Et erit: in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ; (Prophetia Sophoniae 1, 8)

  • et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. (Prophetia Sophoniae 1, 9)

  • Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. (Prophetia Sophoniae 1, 10)

  • Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. (Prophetia Sophoniae 1, 12)

  • Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. (Prophetia Sophoniae 1, 13)

  • Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. (Prophetia Sophoniae 1, 14)

  • Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. (Prophetia Sophoniae 1, 17)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina