Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Benedicite, servi Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 85)
Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 86)
Benedicite, sancti et humiles corde, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 87)
Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. (Prophetia Danielis 3, 88)
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus. (Prophetia Danielis 3, 89)
Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus. (Prophetia Danielis 3, 90)
A me ergo positum est hoc decretum: ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur: neque enim est alius deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)
Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo: (Prophetia Danielis 4, 1)
In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. (Prophetia Danielis 4, 14)
Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait: Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)
hæc est interpretatio sententiæ Altissimi, quæ pervenit super dominum meum regem, (Prophetia Danielis 4, 21)
Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fœnum ut bos comedes, et rore cæli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)