Mosaico decorativo

Found 8719 Results for: Dom

  • Benedicite, servi Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 85)

  • Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 86)

  • Benedicite, sancti et humiles corde, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 87)

  • Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. (Prophetia Danielis 3, 88)

  • Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus. (Prophetia Danielis 3, 89)

  • Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus. (Prophetia Danielis 3, 90)

  • A me ergo positum est hoc decretum: ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur: neque enim est alius deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)

  • Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo: (Prophetia Danielis 4, 1)

  • In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. (Prophetia Danielis 4, 14)

  • Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait: Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)

  • hæc est interpretatio sententiæ Altissimi, quæ pervenit super dominum meum regem, (Prophetia Danielis 4, 21)

  • Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fœnum ut bos comedes, et rore cæli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina