Znaleziono 8719 Wyniki dla: Dom
Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum. (Liber Ieremiae 29, 28)
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: (Liber Ieremiae 29, 30)
Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, (Liber Ieremiae 29, 31)
idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum. (Liber Ieremiae 29, 32)
Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 30, 1)
Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. (Liber Ieremiae 30, 2)
Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. (Liber Ieremiae 30, 3)
Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam: (Liber Ieremiae 30, 4)
Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax. (Liber Ieremiae 30, 5)
Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni: (Liber Ieremiae 30, 8)
sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. (Liber Ieremiae 30, 9)
Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: (Liber Ieremiae 30, 10)