Mosaico decorativo

Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom

  • Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum. (Liber Ieremiae 29, 28)

  • Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: (Liber Ieremiae 29, 30)

  • Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, (Liber Ieremiae 29, 31)

  • idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum. (Liber Ieremiae 29, 32)

  • Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 30, 1)

  • Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. (Liber Ieremiae 30, 2)

  • Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. (Liber Ieremiae 30, 3)

  • Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam: (Liber Ieremiae 30, 4)

  • Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax. (Liber Ieremiae 30, 5)

  • Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni: (Liber Ieremiae 30, 8)

  • sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. (Liber Ieremiae 30, 9)

  • Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet: (Liber Ieremiae 30, 10)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina