Znaleziono 1368 Wyniki dla: Dixit
Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ? Qui dixit : Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. (Liber I Regum 21, 20)
Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum ? (Liber I Regum 22, 7)
Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei : Festina adducere Michæam filium Jemla. (Liber I Regum 22, 9)
Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. (Liber I Regum 22, 16)
(Dixit ergo rex Israël ad Josaphat : Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?) (Liber I Regum 22, 18)
et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)
Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita. (Liber I Regum 22, 22)
Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ? (Liber I Regum 22, 24)
Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)
Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. (Liber I Regum 22, 34)
Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis? (Liber II Regum 1, 5)
At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. (Liber II Regum 1, 6)
