Mosaico decorativo

Fondare 1368 Risultati per: Dixit

  • Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ? Qui dixit : Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. (Liber I Regum 21, 20)

  • Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum ? (Liber I Regum 22, 7)

  • Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei : Festina adducere Michæam filium Jemla. (Liber I Regum 22, 9)

  • Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. (Liber I Regum 22, 16)

  • (Dixit ergo rex Israël ad Josaphat : Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?) (Liber I Regum 22, 18)

  • et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)

  • Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita. (Liber I Regum 22, 22)

  • Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ? (Liber I Regum 22, 24)

  • Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)

  • Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. (Liber I Regum 22, 34)

  • Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis? (Liber II Regum 1, 5)

  • At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. (Liber II Regum 1, 6)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina