Znaleziono 541 Wyniki dla: Dies Dominica
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. (Liber Proverbiorum 10, 27)
Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi juge convivium. (Liber Proverbiorum 15, 15)
Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. (Liber Proverbiorum 27, 1)
Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. (Liber Proverbiorum 28, 16)
Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est? (Liber Ecclesiastes 2, 23)
Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. (Liber Ecclesiastes 6, 3)
Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 2)
Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. (Liber Ecclesiastes 8, 13)
donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether. (Canticum Canticorum 2, 17)
Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. (Canticum Canticorum 4, 6)
Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est? (Liber Ecclesiasticus 1, 2)
Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)