Znaleziono 541 Wyniki dla: Dies Dominica
Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos. (Liber I Maccabaeorum 13, 26)
Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia. (Liber I Maccabaeorum 13, 52)
Et nunc frequentate dies scenopegiæ mensis Casleu. (Liber II Maccabaeorum 1, 9)
Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. (Liber II Maccabaeorum 2, 16)
Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judæum se esse quisquam confitebatur. (Liber II Maccabaeorum 6, 6)
Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat: (Liber II Maccabaeorum 6, 14)
Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos. (Liber II Maccabaeorum 10, 8)
Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: (Liber II Maccabaeorum 10, 35)
Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 38)
Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. (Liber Proverbiorum 7, 18)
cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, (Liber Proverbiorum 8, 30)
Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ. (Liber Proverbiorum 9, 11)