Znaleziono 2423 Wyniki dla: Dies Domini
Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat. (Liber II Regum 17, 19)
quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus: omnia quæ præceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt. (Liber II Regum 18, 12)
Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis. (Liber II Regum 18, 15)
In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum. (Liber II Regum 18, 16)
Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites? (Liber II Regum 18, 24)
Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. (Liber II Regum 18, 25)
Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. (Liber II Regum 19, 1)
Qui dixerunt: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. (Liber II Regum 19, 3)
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, (Liber II Regum 19, 14)
De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber II Regum 19, 31)
Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit, (Liber II Regum 19, 35)
Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens: (Liber II Regum 20, 4)