Mosaico decorativo

Encontrados 2423 resultados para: Dies Domini

  • Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat. (Liber II Regum 17, 19)

  • quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus: omnia quæ præceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt. (Liber II Regum 18, 12)

  • Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis. (Liber II Regum 18, 15)

  • In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum. (Liber II Regum 18, 16)

  • Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites? (Liber II Regum 18, 24)

  • Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. (Liber II Regum 18, 25)

  • Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. (Liber II Regum 19, 1)

  • Qui dixerunt: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. (Liber II Regum 19, 3)

  • Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino, (Liber II Regum 19, 14)

  • De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber II Regum 19, 31)

  • Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit, (Liber II Regum 19, 35)

  • Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens: (Liber II Regum 20, 4)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina