Mosaico decorativo

Znaleziono 5132 Wyniki dla: Deuteronomy I Moses Autem Legem

  • Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt. (Liber I Regum 11, 42)

  • Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem. (Liber I Regum 12, 1)

  • Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. (Liber I Regum 12, 11)

  • et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. (Liber I Regum 12, 14)

  • Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber I Regum 12, 17)

  • Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël : nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam. (Liber I Regum 12, 20)

  • Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. (Liber I Regum 12, 21)

  • Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens : (Liber I Regum 12, 22)

  • Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi : et egressus inde ædificavit Phanuel. (Liber I Regum 12, 25)

  • Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera. (Liber I Regum 13, 7)

  • Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. (Liber I Regum 13, 11)

  • Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere : asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. (Liber I Regum 13, 24)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina