Fondare 5132 Risultati per: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt. (Liber I Regum 11, 42)
Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem. (Liber I Regum 12, 1)
Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. (Liber I Regum 12, 11)
et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. (Liber I Regum 12, 14)
Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber I Regum 12, 17)
Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël : nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam. (Liber I Regum 12, 20)
Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. (Liber I Regum 12, 21)
Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens : (Liber I Regum 12, 22)
Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi : et egressus inde ædificavit Phanuel. (Liber I Regum 12, 25)
Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera. (Liber I Regum 13, 7)
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. (Liber I Regum 13, 11)
Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere : asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. (Liber I Regum 13, 24)