Mosaico decorativo

Znaleziono 2668 Wyniki dla: Deus Jerusalem

  • Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israël, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? (Liber II Paralipomenon 20, 7)

  • Deus noster, ergo non judicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. (Liber II Paralipomenon 20, 12)

  • et ait: Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat: hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei. (Liber II Paralipomenon 20, 15)

  • Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. (Liber II Paralipomenon 20, 17)

  • Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum. (Liber II Paralipomenon 20, 18)

  • Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera. (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis. (Liber II Paralipomenon 20, 27)

  • Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini. (Liber II Paralipomenon 20, 28)

  • Quievitque regnum Josaphat, et præbuit ei Deus pacem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 20, 30)

  • Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset: viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi. (Liber II Paralipomenon 20, 31)

  • Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 21, 5)

  • insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prævaricari Judam. (Liber II Paralipomenon 21, 11)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina