Znaleziono 2668 Wyniki dla: Deus Jerusalem
et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo. (Liber II Paralipomenon 14, 11)
Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 14, 15)
Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. (Liber II Paralipomenon 15, 9)
Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa, (Liber II Paralipomenon 15, 10)
Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem, (Liber II Paralipomenon 17, 13)
Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis. (Liber II Paralipomenon 18, 5)
Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. (Liber II Paralipomenon 18, 13)
Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 19, 1)
Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 19, 4)
In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. (Liber II Paralipomenon 19, 8)
Cumque stetisset Josaphat in medio cœtu Juda et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum, (Liber II Paralipomenon 20, 5)
ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cælo, et dominaris cunctis regnis gentium: in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. (Liber II Paralipomenon 20, 6)