Znaleziono 2837 Wyniki dla: Deus: Legatum David
Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? (Liber Ecclesiasticus 34, 29)
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: (Liber Ecclesiasticus 36, 1)
et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 2)
ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)
Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. (Liber Ecclesiasticus 36, 13)
secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. (Liber Ecclesiasticus 45, 23)
Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)
Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)
In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, (Liber Ecclesiasticus 46, 17)
Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David. (Liber Ecclesiasticus 47, 1)
Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël. (Liber Ecclesiasticus 47, 2)