Mosaico decorativo

Encontrados 2837 resultados para: Deus: Legatum David

  • Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? (Liber Ecclesiasticus 34, 29)

  • Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: (Liber Ecclesiasticus 36, 1)

  • et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 2)

  • ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)

  • Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. (Liber Ecclesiasticus 36, 13)

  • secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)

  • Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. (Liber Ecclesiasticus 45, 23)

  • Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)

  • Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)

  • In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, (Liber Ecclesiasticus 46, 17)

  • Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David. (Liber Ecclesiasticus 47, 1)

  • Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël. (Liber Ecclesiasticus 47, 2)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina