Znaleziono 1045 Wyniki dla: Deo
Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom. (Liber II Paralipomenon 25, 20)
restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo. (Liber II Paralipomenon 26, 18)
Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 27, 6)
Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas: quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro. (Liber II Paralipomenon 28, 10)
Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël. (Liber II Paralipomenon 29, 7)
Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ. (Liber II Paralipomenon 29, 10)
Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. (Liber II Paralipomenon 30, 1)
Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est. (Liber II Paralipomenon 30, 5)
Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. (Liber II Paralipomenon 30, 7)
Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus. (Liber II Paralipomenon 30, 8)
Sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo: atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos. (Liber II Paralipomenon 31, 6)
Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo, (Liber II Paralipomenon 31, 20)