Znaleziono 1045 Wyniki dla: Deo
Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo. (Liber II Paralipomenon 1, 8)
Domus enim quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos. (Liber II Paralipomenon 2, 5)
Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Ægypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa hæc mala. (Liber II Paralipomenon 7, 22)
Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 11, 16)
Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos. (Liber II Paralipomenon 13, 8)
Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 13, 18)
Transibunt autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege. (Liber II Paralipomenon 15, 3)
In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua. (Liber II Paralipomenon 16, 7)
sed in Deo patris sui: et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël. (Liber II Paralipomenon 17, 4)
Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera. (Liber II Paralipomenon 20, 20)
Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum. (Liber II Paralipomenon 25, 14)
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua? (Liber II Paralipomenon 25, 15)