Mosaico decorativo

Znaleziono 1517 Wyniki dla: Dei

  • Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)

  • Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 3)

  • Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. (Liber Sapientiae 8, 4)

  • Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? (Liber Sapientiae 9, 13)

  • Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)

  • Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. (Liber Sapientiae 10, 16)

  • ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra. (Liber Sapientiae 12, 7)

  • Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt. (Liber Sapientiae 12, 26)

  • Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex: (Liber Sapientiae 13, 1)

  • Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)

  • Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. (Liber Sapientiae 14, 16)

  • Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina