Found 1517 Results for: Dei
Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)
Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 3)
Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. (Liber Sapientiae 8, 4)
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? (Liber Sapientiae 9, 13)
Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)
Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. (Liber Sapientiae 10, 16)
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra. (Liber Sapientiae 12, 7)
Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt. (Liber Sapientiae 12, 26)
Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex: (Liber Sapientiae 13, 1)
Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)
Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. (Liber Sapientiae 14, 16)
Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)