Mosaico decorativo

Znaleziono 995 Wyniki dla: David In Generatione

  • Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini: (Liber I Samuelis 30, 26)

  • et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus. (Liber I Samuelis 30, 31)

  • Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. (Liber II Samuelis 1, 1)

  • In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. (Liber II Samuelis 1, 2)

  • Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. (Liber II Samuelis 1, 3)

  • Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. (Liber II Samuelis 1, 4)

  • Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? (Liber II Samuelis 1, 5)

  • Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, (Liber II Samuelis 1, 11)

  • Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. (Liber II Samuelis 1, 13)

  • Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? (Liber II Samuelis 1, 14)

  • Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. (Liber II Samuelis 1, 15)

  • Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. (Liber II Samuelis 1, 16)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina