Encontrados 995 resultados para: David In Generatione
Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini: (Liber I Samuelis 30, 26)
et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus. (Liber I Samuelis 30, 31)
Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. (Liber II Samuelis 1, 1)
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. (Liber II Samuelis 1, 2)
Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. (Liber II Samuelis 1, 3)
Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. (Liber II Samuelis 1, 4)
Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? (Liber II Samuelis 1, 5)
Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, (Liber II Samuelis 1, 11)
Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. (Liber II Samuelis 1, 13)
Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? (Liber II Samuelis 1, 14)
Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. (Liber II Samuelis 1, 15)
Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. (Liber II Samuelis 1, 16)
