Znaleziono 664 Wyniki dla: Cumque
Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis : jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli : (Liber Nehemiae 1, 4)
et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. (Liber Nehemiae 7, 3)
Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te : tu autem de cælo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus. (Liber Nehemiae 9, 28)
Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. (Liber Thobis 1, 4)
et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. (Liber Thobis 1, 14)
Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus : (Liber Thobis 2, 3)
Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, (Liber Thobis 2, 5)
Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. (Liber Thobis 5, 1)
Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. (Liber Thobis 5, 23)
Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est. (Liber Thobis 7, 5)
Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, (Liber Thobis 7, 9)
Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei : (Liber Thobis 8, 13)
