Mosaico decorativo

Fondare 664 Risultati per: Cumque

  • Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis : jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli : (Liber Nehemiae 1, 4)

  • et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. (Liber Nehemiae 7, 3)

  • Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te : tu autem de cælo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus. (Liber Nehemiae 9, 28)

  • Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. (Liber Thobis 1, 4)

  • et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. (Liber Thobis 1, 14)

  • Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus : (Liber Thobis 2, 3)

  • Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, (Liber Thobis 2, 5)

  • Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. (Liber Thobis 5, 1)

  • Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. (Liber Thobis 5, 23)

  • Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est. (Liber Thobis 7, 5)

  • Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, (Liber Thobis 7, 9)

  • Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei : (Liber Thobis 8, 13)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina