Mosaico decorativo

Znaleziono 2015 Wyniki dla: Christum Domini

  • Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 23)

  • Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. (Liber I Paralipomenon 13, 6)

  • et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est: (Liber I Paralipomenon 15, 12)

  • Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël. (Liber I Paralipomenon 15, 14)

  • Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus. (Liber I Paralipomenon 15, 15)

  • Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia. (Liber I Paralipomenon 15, 25)

  • Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes. (Liber I Paralipomenon 15, 26)

  • Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes. (Liber I Paralipomenon 15, 28)

  • Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)

  • Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 2)

  • Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël: (Liber I Paralipomenon 16, 4)

  • Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 6)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina