Znaleziono 2015 Wyniki dla: Christum Domini
Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: (Epistula I Ioannis 2, 1)
In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: (Epistula I Ioannis 4, 2)
Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. (Epistula II Ioannis 1, 7)
Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. (Epistula Iudae 1, 4)
Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, (Epistula Iudae 1, 17)
vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. (Epistula Iudae 1, 21)
Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, (Epistula Iudae 1, 24)
soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen. (Epistula Iudae 1, 25)
Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. (Apocalypsis Ioannis 11, 4)
Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 11, 15)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Apocalypsis Ioannis 22, 21)