Znaleziono 2015 Wyniki dla: Christum Domini
Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 23)
Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 2)
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. (Evangelium secundum Marcum 1, 3)
Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: (Evangelium secundum Marcum 11, 9)
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. (Evangelium secundum Lucam 1, 6)
secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: (Evangelium secundum Lucam 1, 9)
Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. (Evangelium secundum Lucam 1, 11)
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? (Evangelium secundum Lucam 1, 43)
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, (Evangelium secundum Lucam 1, 76)