Znaleziono 1491 Wyniki dla: Sicut
Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)
Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; (Liber Isaiae 48, 18)
et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me (Liber Isaiae 49, 2)
Levate in caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. (Liber Isaiae 51, 6)
Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea; iustitia autem mea in sempiternum erit, et salus mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)
Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini; consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti Rahab, vulnerasti draconem? (Liber Isaiae 51, 9)
Filii tui defecerunt, iacent in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. (Liber Isaiae 51, 20)
Sicut obstupuerunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius, filiorum hominis aspectus eius, (Liber Isaiae 52, 14)
Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum, et non erat aspectus, ut desideraremus eum. (Liber Isaiae 53, 2)
Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum. (Liber Isaiae 53, 7)
Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te. (Liber Isaiae 54, 9)
Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. (Liber Isaiae 55, 9)