Znaleziono 1491 Wyniki dla: Sicut
Quam leviter mutas vias tuas! Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assyria. (Liber Ieremiae 2, 36)
Quod si dixeritis: “Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?”, dices ad eos: “Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra”. (Liber Ieremiae 5, 19)
Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati, (Liber Ieremiae 5, 27)
Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me semper afflictio et plaga. (Liber Ieremiae 6, 7)
faciam domui huic, super quam invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo; (Liber Ieremiae 7, 14)
et proiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. (Liber Ieremiae 7, 15)
sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene”. (Liber Ieremiae 10, 5)
ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec”. Et respondi et dixi: “Amen, Domine”. (Liber Ieremiae 11, 5)
Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo: “Vivit Dominus!”, sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. (Liber Ieremiae 12, 16)
Et abii et abscondi illud ad Euphraten, sicut praeceperat mihi Dominus. (Liber Ieremiae 13, 5)
populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. (Liber Ieremiae 13, 10)
Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt. (Liber Ieremiae 13, 11)