Znaleziono 1491 Wyniki dla: Sicut
“Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius”. (Liber Isaiae 56, 12)
Ecce, ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut hodie, ut audiatur in excelso clamor vester. (Liber Isaiae 58, 4)
si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. (Liber Isaiae 58, 10)
Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. (Liber Isaiae 58, 11)
Palpamus sicut caeci parietem et quasi absque oculis attrectamus; impegimus meridie quasi in crepusculo, inter sanos quasi mortui. (Liber Isaiae 59, 10)
Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)
“Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantis in torculari?”. (Liber Isaiae 63, 2)
Sicut armentum, quod descendit per vallem, spiritus Domini fecit eos quiescere; sic conduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. (Liber Isaiae 63, 14)
Sicut ignis succendit sarmenta, aquam ebullire facit ignis, ut notum facias nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbentur, (Liber Isaiae 64, 1)
Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo”, dicit Dominus. (Liber Isaiae 65, 25)
Qui immolat bovem, interficit virum; qui sacrificat ovem, excerebrat canem; qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum; qui adolet incensum, benedicit idolo. Sicut isti elegerunt vias suas, et in abominationibus suis anima eorum delectatur, (Liber Isaiae 66, 3)
Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)