Mosaico decorativo

1. Vigilia divitis tabefacit carnes, et cogitatus illius aufert somnum;

1. ἀγρυπνία πλούτου ἐκτήκει σάρκας καὶ ἡ μέριμνα αὐτοῦ ἀφιστᾷ ὕπνον

2. cogitatus victus avertit somnum, et infirmitas gravis a somno excitat.

2. μέριμνα ἀγρυπνίας ἀποστήσει νυσταγμόν καὶ ἀρρώστημα βαρὺ ἐκνήψει ὕπνον

3. Laboravit dives in congregatione substantiae et, si requiescit, replebitur deliciis suis;

3. ἐκοπίασεν πλούσιος ἐν συναγωγῇ χρημάτων καὶ ἐν τῇ ἀναπαύσει ἐμπίμπλαται τῶν τρυφημάτων αὐτοῦ

4. laboravit pauper in penuria victus et, si requiescit, inops fit.

4. ἐκοπίασεν πτωχὸς ἐν ἐλαττώσει βίου καὶ ἐν τῇ ἀναπαύσει ἐπιδεὴς γίνεται

5. Qui aurum diligit, non iustificabitur, et, qui insequitur lucrum, in eo oberrabit.

5. ὁ ἀγαπῶν χρυσίον οὐ δικαιωθήσεται καὶ ὁ διώκων διάφορα ἐν αὐτοῖς πλανηθήσεται

6. Multi dati sunt in ruinam auri gratia, et facta est in facie ipsorum perditio illorum.

6. πολλοὶ ἐδόθησαν εἰς πτῶμα χάριν χρυσίου καὶ ἐγενήθη ἡ ἀπώλεια αὐτῶν κατὰ πρόσωπον αὐτῶν

7. Lignum offensionis est aurum sacrificantium; vae illis, qui sectantur illud: et omnis imprudens capietur in illo.

7. ξύλον προσκόμματός ἐστιν τοῖς ἐνθουσιάζουσιν αὐτῷ καὶ πᾶς ἄφρων ἁλώσεται ἐν αὐτῷ

8. Beatus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris.

8. μακάριος πλούσιος ὃς εὑρέθη ἄμωμος καὶ ὃς ὀπίσω χρυσίου οὐκ ἐπορεύθη

9. Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in populo suo.

9. τίς ἐστιν καὶ μακαριοῦμεν αὐτόν ἐποίησεν γὰρ θαυμάσια ἐν λαῷ αὐτοῦ

10. Quis probatus est in illo et perfectus est? Erit illi gloria aeterna. Quis potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit?

10. τίς ἐδοκιμάσθη ἐν αὐτῷ καὶ ἐτελειώθη καὶ ἔσται αὐτῷ εἰς καύχησιν τίς ἐδύνατο παραβῆναι καὶ οὐ παρέβη καὶ ποιῆσαι κακὰ καὶ οὐκ ἐποίησεν

11. Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

11. στερεωθήσεται τὰ ἀγαθὰ αὐτοῦ καὶ τὰς ἐλεημοσύνας αὐτοῦ ἐκδιηγήσεται ἐκκλησία

12. De continentia. Supra mensam magnam sedisti? Non aperias super illam faucem tuam prior.

12. ἐπὶ τραπέζης μεγάλης ἐκάθισας μὴ ἀνοίξῃς ἐπ’ αὐτῆς φάρυγγά σου καὶ μὴ εἴπῃς πολλά γε τὰ ἐπ’ αὐτῆς

13. Non dicas: “Multa sunt, quae super illam sunt!”.

13. μνήσθητι ὅτι κακὸν ὀφθαλμὸς πονηρός πονηρότερον ὀφθαλμοῦ τί ἔκτισται διὰ τοῦτο ἀπὸ παντὸς προσώπου δακρύει

14. Memento quoniam malum est oculus nequam; oculum nequam odit Deus.

14. οὗ ἐὰν ἐπιβλέψῃ μὴ ἐκτείνῃς χεῖρα καὶ μὴ συνθλίβου αὐτῷ ἐν τρυβλίῳ

15. Nequius oculo quid creatum est? Ideo ab omni facie lacrimatur.

15. νόει τὰ τοῦ πλησίον ἐκ σεαυτοῦ καὶ ἐπὶ παντὶ πράγματι διανοοῦ

16. Quocumque aspexerit, ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus erubescas;

16. φάγε ὡς ἄνθρωπος τὰ παρακείμενά σοι καὶ μὴ διαμασῶ μὴ μισηθῇς

17. nec comprimaris cum eo in catino.

17. παῦσαι πρῶτος χάριν παιδείας καὶ μὴ ἀπληστεύου μήποτε προσκόψῃς

18. Intellege, quae sunt proximi tui, ex teipso et de omni verbo cogita;

18. καὶ εἰ ἀνὰ μέσον πλειόνων ἐκάθισας πρότερος αὐτῶν μὴ ἐκτείνῃς τὴν χεῖρά σου

19. utere quasi homo frugi his, quae tibi apponuntur, ne, cum manducas multum, odio habearis.

19. ὡς ἱκανὸν ἀνθρώπῳ πεπαιδευμένῳ τὸ ὀλίγον καὶ ἐπὶ τῆς κοίτης αὐτοῦ οὐκ ἀσθμαίνει

20. Cessa prior disciplinae causa et noli nimius esse, ne forte offendas.

20. ὕπνος ὑγιείας ἐπὶ ἐντέρῳ μετρίῳ ἀνέστη πρωί καὶ ἡ ψυχὴ αὐτοῦ μετ’ αὐτοῦ πόνος ἀγρυπνίας καὶ χολέρας καὶ στρόφος μετὰ ἀνδρὸς ἀπλήστου

21. Et, si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam nec prior poscas bibere.

21. καὶ εἰ ἐβιάσθης ἐν ἐδέσμασιν ἀνάστα ἔμεσον πόρρω καὶ ἀναπαύσῃ

22. Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum! Et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem.

22. ἄκουσόν μου τέκνον καὶ μὴ ἐξουδενήσῃς με καὶ ἐπ’ ἐσχάτων εὑρήσεις τοὺς λόγους μου ἐν πᾶσι τοῖς ἔργοις σου γίνου ἐντρεχής καὶ πᾶν ἀρρώστημα οὐ μή σοι ἀπαντήσῃ

23. Vigilia, cholera et tortura ventris viro infrunito;

23. λαμπρὸν ἐπ’ ἄρτοις εὐλογήσει χείλη καὶ ἡ μαρτυρία τῆς καλλονῆς αὐτοῦ πιστή

24. somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.

24. πονηρῷ ἐπ’ ἄρτῳ διαγογγύσει πόλις καὶ ἡ μαρτυρία τῆς πονηρίας αὐτοῦ ἀκριβής

25. Et, si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.

25. ἐν οἴνῳ μὴ ἀνδρίζου πολλοὺς γὰρ ἀπώλεσεν ὁ οἶνος

26. Audi me, fili, et ne spernas me et in novissimo invenies verba mea.

26. κάμινος δοκιμάζει στόμωμα ἐν βαφῇ οὕτως οἶνος καρδίας ἐν μάχῃ ὑπερηφάνων

27. In omnibus operibus tuis esto modestus, et omnis infirmitas non occurret tibi.

27. ἔφισον ζωῆς οἶνος ἀνθρώποις ἐὰν πίνῃς αὐτὸν ἐν μέτρῳ αὐτοῦ τίς ζωὴ ἐλασσουμένῳ οἴνῳ καὶ αὐτὸς ἔκτισται εἰς εὐφροσύνην ἀνθρώποις

28. Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium bonitatis illius fidele;

28. ἀγαλλίαμα καρδίας καὶ εὐφροσύνη ψυχῆς οἶνος πινόμενος ἐν καιρῷ αὐτάρκης

29. nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est.

29. πικρία ψυχῆς οἶνος πινόμενος πολὺς ἐν ἐρεθισμῷ καὶ ἀντιπτώματι

30. In vino noli provocare; multos enim exterminavit vinum.

30. πληθύνει μέθη θυμὸν ἄφρονος εἰς πρόσκομμα ἐλαττῶν ἰσχὺν καὶ προσποιῶν τραύματα

31. Fornax probat aciem ferri in intinctione: sic vinum in lite corda superborum.

31. ἐν συμποσίῳ οἴνου μὴ ἐλέγξῃς τὸν πλησίον καὶ μὴ ἐξουθενήσῃς αὐτὸν ἐν εὐφροσύνῃ αὐτοῦ λόγον ὀνειδισμοῦ μὴ εἴπῃς αὐτῷ καὶ μὴ αὐτὸν θλίψῃς ἐν ἀπαιτήσει

32. Quasi vita hominibus vinum, si bibas illud moderate.

32.

33. Quae est vita ei, qui minuitur vino?

33.

34. Quid defraudat vitam? Mors.

34.

35. Vinum in iucunditatem creatum est et non in ebrietatem, ab initio.

35.

36. Exsultatio animae et gaudium et voluptas cordis vinum moderate potatum in tempore;

36.

37. sanitas est animae et corpori sobrius potus.

37.

38. Vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit.

38.

39. Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina.

39.

40. Ebrietas multiplicat animositatem imprudentis in offensionem, minorans virtutem et faciens vulnera.

40.

41. In convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius;

41.

42. verba improperii non dicas illi et non premas illum in repetendo.

42.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.