Liber Proverbiorum, 24
1. ne æmuleris viros malos nec desideres esse cum eis
2. quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
3. sapientia ædificabitur domus et prudentia roborabitur
4. in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
5. vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
6. quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
7. excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
8. qui cogitat malefacere stultus vocabitur
9. cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
10. si desperaveris lassus in die angustiæ inminuetur fortitudo tua
11. erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
12. si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animæ tuæ nihil fallit reddetque homini juxta opera sua
13. comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
14. sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
15. ne insidieris et quæras impietatem in domo justi neque vastes requiem ejus
16. septies enim cadet justus et resurget impii autem corruent in malum
17. cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina ejus ne exultet cor tuum
18. ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
19. ne contendas cum pessimis nec æmuleris impios
20. quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
21. time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
22. quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
23. hæc quoque sapientibus cognoscere personam in judicio non est bonum
24. qui dicit impio justus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
25. qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
26. labia deosculabitur qui recta verba respondet
27. præpara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea ædifices domum tuam
28. ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
29. ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
30. per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
31. et ecce totum repleverant urticæ operuerant superficiem ejus spinæ et maceria lapidum destructa erat
32. quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
33. parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
34. et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus