Liber Proverbiorum, 14
1. sapiens mulier ædificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
2. ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
3. in ore stulti virga superbiæ labia sapientium custodiunt eos
4. ubi non sunt boves præsepe vacuum est ubi autem plurimæ segetes ibi manifesta fortitudo bovis
5. testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
6. quærit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
7. vade contra virum stultum et nescito labia prudentiæ
8. sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
9. stultis inludet peccatum inter justos morabitur gratia
10. cor quod novit amaritudinem animæ suæ in gaudio ejus non miscebitur extraneus
11. domus impiorum delebitur tabernacula justorum germinabunt
12. est via quæ videtur homini justa novissima autem ejus deducunt ad mortem
13. risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
14. viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
15. innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
16. sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
17. inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
18. possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
19. jacebunt mali ante bonos et impii ante portas justorum
20. etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
21. qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
22. errant qui operantur malum misericordia et veritas præparant bona
23. in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
24. corona sapientium divitiæ eorum fatuitas stultorum inprudentia
25. liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
26. in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis ejus erit spes
27. timor Domini fons vitæ ut declinet a ruina mortis
28. in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
29. qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
30. vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
31. qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus honorat autem eum qui miseretur pauperis
32. in malitia sua expelletur impius sperat autem justus in morte sua
33. in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
34. justitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
35. acceptus est regi minister intellegens iracundiam ejus inutilis sustinebit