Liber Iob, 40
1. respondens autem Dominus Job de turbine ait
2. accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
3. numquid irritum facies judicium meum et condemnabis me ut tu justificeris
4. et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
5. circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
6. disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
7. respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
8. absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
9. et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
10. ecce Behemoth quem feci tecum fænum quasi bos comedet
11. fortitudo ejus in lumbis ejus et virtus illius in umbilicis ventris ejus
12. constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum ejus perplexi sunt
13. ossa ejus velut fistulæ æris cartilago illius quasi lamminæ ferreæ
14. ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium ejus
15. huic montes herbas ferunt omnes bestiæ agri ludent ibi
16. sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
17. protegunt umbræ umbram ejus circumdabunt eum salices torrentis
18. ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus
19. in oculis ejus quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares ejus
20. an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam ejus
21. numquid pones circulum in naribus ejus et armilla perforabis maxillam ejus
22. numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
23. numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
24. numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
25. concident eum amici divident illum negotiatores
26. numquid implebis sagenas pelle ejus et gurgustium piscium capite illius
27. pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
28. ecce spes ejus frustrabitur eum et videntibus cunctis præcipitabitur