Liber I Paralipomenon, 5
1. filii quoque Ruben primogeniti Israël ipse quippe fuit primogenitus ejus sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël et non est ille reputatus in primogenitum
2. porro Judas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe ejus principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Joseph
3. filii ergo Ruben primogeniti Israël Enoch et Phallu Esrom et Charmi
4. filii Johel Samaja filius ejus Gog filius ejus Semei filius ejus
5. Micha filius ejus Reeja filius ejus Baal filius ejus
6. Beera filius ejus quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben
7. fratres autem ejus et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Jeihel et Zacchariam
8. porro Bala filius Azaz filii Samma filii Johel ipse habitavit in Arœr usque ad Nebo et Beelmeon
9. contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad
10. in diebus autem Saul prœliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad
11. filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha
12. Johel in capite et Saphan secundus Janai autem et Saphat in Basan
13. fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michaël et Mosollam et Sebe et Jori et Jachan et Zie et Heber septem
14. hii filii Abiahil filii Uri filii Jaro filii Galaad filii Michaël filii Jesesi filii Jeddo filii Buz
15. fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis
16. et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis ejus et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
17. omnes hii numerati sunt in diebus Joatham regis Juda et in diebus Hieroboam regis Israël
18. filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad prœlia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam
19. dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab
20. præbuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum prœliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum
21. ceperuntque omnia quæ possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia
22. vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
23. filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat
24. et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Jesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoja et Jedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis
25. reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terræ quos abstulit Dominus coram eis
26. et suscitavit Deus Israël spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alæ et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc