Evangelium secundum Marcum, 7
1. et conveniunt ad eum Pharisæi et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
2. et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
3. Pharisæi enim et omnes Judæi nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
4. et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quæ tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et æramentorum et lectorum
5. et interrogant eum Pharisæi et scribæ quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
6. at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esajas de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
7. in vanum autem me colunt docentes doctrinas præcepta hominum
8. relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
9. et dicebat illis bene irritum facitis præceptum Dei ut traditionem vestram servetis
10. Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
11. vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
12. et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
13. rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia hujusmodi multa facitis
14. et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
15. nihil est extra hominem introjens in eum quod possit eum coinquinare sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem
16. si quis habet aures audiendi audiat
17. et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli ejus parabolam
18. et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introjens in hominem non potest eum communicare
19. quia non introit in cor ejus sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
20. dicebat autem quoniam quæ de homine exeunt illa communicant hominem
21. ab intus enim de corde hominum cogitationes malæ procedunt adulteria fornicationes homicidia
22. furta avaritiæ nequitiæ dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
23. omnia hæc mala ab intus procedunt et communicant hominem
24. et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
25. mulier enim statim ut audivit de eo cujus habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes ejus
26. erat autem mulier gentilis Syrophœnissa genere et rogabat eum ut dæmonium eiceret de filia ejus
27. qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
28. at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
29. et ait illi propter hunc sermonem vade exiit dæmonium de filia tua
30. et cum abisset domum suam invenit puellam jacentem supra lectum et dæmonium exisse
31. et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos
32. et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
33. et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam ejus
34. et suspiciens in cælum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
35. et statim apertæ sunt aures ejus et solutum est vinculum linguæ ejus et loquebatur recte
36. et præcepit illis ne cui dicerent quanto autem eis præcipiebat tanto magis plus prædicabant
37. et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui